monumenta.ch > Augustinus > 137
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXVI. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXXVIII. SERMO AD PLEBEM.

IN PSALMUM CXXXVII. SERMO MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Titulus psalmi huius brevis et simplex est, neque nos tenet, scientes cuius figuram portaverit David, et in eo etiam nos ipsos agnoscentes, quia et nos membra sumus illius corporis. Agnoscamus ergo hic vocem Ecclesiae, simulque gaudeamus quod in ea esse meruimus, cuius vocem cantantis audivimus. Totus titulus est, Ipsi David. Videamus ergo quid ipsi David.
2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Solet nobis Psalmi titulus indicare quid agatur intus: hic autem quoniam titulus non hoc indicat, sed tantum cui cantetur indicat; quid agatur in toto Psalmo primus versus annuntiat, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Hanc ergo confessionem audiamus. Sed prius commemoro vos confessionem in Scripturis, cum confitemur Deo, duobus modis dici solere, vel peccatorum, vel laudis. Sed confessionem peccatorum omnes noverunt; laudis autem confessionem pauci advertunt. Nam ita nota est confessio peccatorum, ut in quocumque Scripturarum loco auditum fuerit, Confitebor tibi, Domine; aut, Confitebimur tibi: continuo iam consuetudine sic intelligendi, manus currant ad pectus tundendum; usque adeo non solent homines intelligere confessionem esse nisi peccatorum. Sed numquid et ipse Dominus noster Iesus Christus peccator fuit, qui ait in Evangelio: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae? Secutus enim ait quid confiteretur; ut intelligeremus confessionem laudis, non iniquitatis: Confiteor, inquit, tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Laudavit Patrem, laudavit Deum, quia non despicit humiles, sed despicit superbos. Et hic talem confessionem audituri sumus, laudis Dei, et gratulationis. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Totum cor meum in aram tuae confessionis impono, holocaustum laudis tibi offero. Holocaustum enim dicitur sacrificium ubi totum incenditur: graece quippe ὅλον, latine totum dicitur. Vide quemadmodum offerat holocaustum spirituale, qui dicit, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Totum, inquit, cor meum flamma tui amoris accendat: nihil in me relinquatur mihi, nec quo respiciam ad meipsum; sed totus in te aestuem, totus in te ardeam, totus diligam te, tanquam inflammatus abs te. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; quoniam audisti verba oris mei. Cuius oris mei, nisi cordis mei? Ibi enim habemus vocem, quam Deus exaudit, quam prorsus auris humana non novit. Clamabant certe qui Susannam accusabant, et ad coelum oculos non levabant; illa tacebat, et corde clamabat: unde illa meruit exaudiri, inde isti puniri. Est ergo os intus; ibi rogamus, inde rogamus: et si hospitium vel domum Deo praeparavimus, ibi loquimur, ibi exaudimur. Non enim est ille longe ab unoquoque nostrum positus, in quo vivimus, movemur et sumus . Longe te a Deo non facit, nisi iniquitas sola: deiice medium parietem peccati, et cum illo es quem rogas. Audisti, inquit, verba oris mei; confitebor tibi.
3 Et coram Angelis psallam tibi. Non coram hominibus psallam, sed coram Angelis psallam. Psalterium meum, gaudium meum: sed gaudium meum de inferioribus, coram hominibus est; gaudium meum de superioribus, coram Angelis est. Non enim novit impius gaudium iusti: Non est gaudere impiis, dicit Dominus. Gaudet iniquus in popina, gaudet martyr in catena. Quomodo gaudebat sancta ista Crispina cuius hodie solemnitas celebratur? Gaudebat cum tenebatur, cum ad iudicem ducebatur, cum in carcerem mittebatur, cum ligata producebatur, cum in catasta levabatur, cum audiebatur, cum damnabatur; in his omnibus gaudebat: et eam miseri miseram putabant, quae coram Angelis gaudebat.
4 Adorabo ad templum sanctum tuum. Quod templum sanctum tuum? Ubi habitabimus, ubi adorabimus. Currimus enim, ut adoremus. Gravidum eor nostrum parturit, et ubi pariat quaerit. Quis est ille locus ubi adorandus est Deus? qui mundus? quod aedificium? quae deniqne sedes in coelo et inter stellas? Quaerimus in Scripturis sanctis, et invenimus in verbis Sapientiae: Ego, inquit, eram cum illo; ego eram ad quam adgaudebat quotidie. Et dicit opera eius, et exponit nobis sedem ipsius. Quam? Quando validas, inquit, faciebat in summo nubes quando sedem suam segregabat super ventos. Sedes autem eius templum eius. Quo ergo ibimus? Super ventos adoraturi sumus? Si super ventos adoratur, aves nos vincunt. Si autem intelligamus ventos animas, id est, ventorum nomine significatas animas, sicut ait quodam loco Scriptura, Volavit super pennas ventorum; hoc est, super virtutes animarum: unde et flatus Dei dicitur anima, tanquam ventus, non ut iste intelligatur ventus quo corpus propellente sentimus, sed ut eius nomine significetur aliquid invisibile, quod neque oculis cerni potest, nec sentiri auribus, nec odoratu duci, nec palato gustari, nec manu contrectari; quod est utique vita quaedam, qua vivimus, quae anima dicitur: si hos ventos intellexerimus, non est quare quaeramus pennas visibiles, ut cum avibus volemus ad adorandum ad templum Dei; sed super nos ipsos inveniemus Deum sedere, si eius fideles esse voluerimus. Videte si hoc non est: Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos. Certe tamen, quod manifestum est, in Angelis habitat Deus. Ergo cum gaudium nostrum de spiritualibus rebus, non de terrenis bonis assumit canticum Deo, ut psallat coram Angelis; ipsa congregatio Angelorum templum Dei est, adoramus ad templum Dei. Ecclesia deorsum, et Ecclesia sursum: Ecclesia deorsum in omnibus fidelibus, Ecclesia sursum in omnibus Angelis. Sed descendit ad Ecclesiam deorsum Dominus Angelorum, et ei Angeli in terra ministraverunt ministranti nobis. Non enim veni, inquit, ministrari, sed ministrare. Quid nobis ministravit, nisi quod hodieque manducamus et bibimus? Cum ergo Dominus Angelorum nobis ministrarit, non desperemus nos futuros aequales Angelis. Maior enim Angelis descendit ad hominem, et Crea or Angelorum suscepit hominem, Dominus Angelorum mortuus est pro homine. Adorabo ergo ad templum sanctum tuum: intelligo templum tuum non manu factum, sed quod tu fecisti tibi.
5 Et confitebor nomini tuo, in misericordia tua et veritate tua. In duobus istis confitemur: sic enim et in alio psalmo legitur, Universae viae Domini misericordia et veritas. In duobus istis confitemur; in tua misericordia, et in tua veritate. Misericordia peccatorem respexisti, veritate promissionem reddidisti. In tua ergo misericordia et veritate confitebor tibi. Has etiam ego pro meis viribus reddo, quas mihi donasti, faciens misericordiam et veritatem; misericordiam in subveniendo, veritatem in iudicando. His adiuvamur a Deo, his promeremur Deum. Merito ergo misericordia et veritas universae viae Domini. Non sunt aliae viae, quibus ad nos veniat; non sunt aliae viae, quibus ad illum veniamus.
6 Quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum. Qualis ista gratulatio, fratres? Magnificavit nomen suum sanctum super Abraham. Credidit enim Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam . Caeterae omnes gentes idolis immolabant, daemonibus serviebant. Natus est ex Abraham Isaac; magnificatus est super illam domum Deus: inde Iacob; magnificatus est Deus, qui dicit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob : inde duodecim filii, inde populus Israel liberatus ab Aegypto, ductus per mare Rubrum, exercitatus in eremo, eiectis Gentibus in terra promissionis collocatus est. Magnificatum est nomen Domini super Israel. Sed inde et virgo Maria, inde Dominus Christus, mortuus propter peccata nostra, resurgens propter iustificationem nostram, implens fideles Spiritu sancto, mittens praedicari per gentes, Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum : et ecce magnificavit super omne, nomen sanctum suum.
7 In quacumque die invocavero te, cito exaudi me. Quare, cito? Quia tu dixisti, Adhuc loquente te dicam, Ecce adsum. Quare, cito? Quia iam non peto felicitatem terrenam, didici sanctum desiderium de novo testamento. Non peto terram, non fecunditatem carnalem, non salutem temporalem, non inimicorum subiectionem, non divitias, non honores; nihil horum peto: ideo cito exaudi me. Quia docuisti quid petam, da quod peto. Dicamus huic: Tale aliquid petis? Audiamus nos, eructet petitionem suam, et videamus quid petat; et discamus per eum petere, ut mereamur accipere. Veneras ad Ecclesiam, nescio quid hodie petiturus, Quid putamus veneras petiturus? Veneras cum desiderio tuo, nescio quo, utinam innocenti, etsi carnali. Sed remove iniquitatem, remove carnalitatem; disce quid petas, quid hodie celebres attende. Natalitium sanctae et beatae feminae celebras, et forte felicitatem terrenam desideras. Illa propter desiderium sanctum dimisit felicitatem quam habebat in terra; dimisit filios flentes et tanquam crudelem matrem dolentes, guia velut perdiderat humanam misericordiam, quae ad divinam festinabat coronam. Nesciebat vero illa quid desideraret, quid calcaret? Imo vero noverat psallere coram Angelis Dei, eorumque desiderare consortium, amicitiam sanctam et puram, ubi ulterius non moreretur, ubi iudicem nosset apud quem non valere posset mendacium. Quid ergo? in illa vita nulla sunt bona? Imo vero ibi sola sunt bona, non malis mixta bona; securitates in quibus gaudeas quantum vis, et nemo dicat tibi, Tempera te. Hic autem de bonis terrenis gaudere molestum est, et periculosum nimis; ne sic gaudeas ut haereas, et gaudendo male pereas. Nam unde Deus miscet tribulationes gaudiis terrenis, nisi ut tribulationem sentientes et amaritudinem, discamus aeternam desiderare dulcedinem?
8 Quid ergo petit, videamus; quo merito dixerit, Cito exaudi me. Quid enim petis, ut cito exaudiaris? Multiplicabis me. Multis modis multiplicatio intelligi potest. Est multiplicatio terrenae generationis, secundum primam naturae nostrae benedictionem, quam audivimus: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et dominamini eius. Sicne ille volebat multiplicari, qui dicebat, Cito exaudi me? Et ista plane multiplicatio fructuosa est, et non venit nisi de benedictione Domini. Iam quid dicam de aliis multiplicationibus? Multiplicatus est ille auro, ille argento, ille pecore, ille familia, ille possessionibus, ille his omnibus. Multae sunt terrenae multiplicationes; felicior autem filiorum: quanquam hominibus avaris etiam ipsa fecunditas molesta est. Timent enim ne pauperes relinquantur, qui multi nasci potuerunt. Quae sollicitudo plerosque ad impietatem coegit, ut obliviscerentur quod parentes essent, omnique humanitatis affectu exspoliati, exponerent filios suos, ut eos facerent alienos; proiiceret quae peperit, colligeret quae non peperit; illa contemneret, illa diligeret; illa frustra mater carne, illa verior voluntate. Cum ergo sint multae multiplicationes, et multa genera multiplicationum, quam multiplicationem quaerit qui dixit, Cito exaudi me? Ait enim, Multiplicabis me. Exspectamus audire in quibus. Audi ergo: In anima mea. Non in carne mea, sed in anima mea: Multiplicabis me in anima mea. Estne adhuc quod addatur, ne forte et multiplicatio in anima non continuo felicitatem significet? Etenim curis homines in anima multiplicantur. Multiplicatus videtur in anima, in quo etiam multiplicata sunt vitia. Ille tantummodo avarus est, ille tantummodo superbus, ille tantummodo luxuriosus; iste et avarus, et superbus, et luxuriosus: multiplicatus est in anima sua, sed malo suo. Multiplicatio ista egestatis est, non ubertatis. Ergo quid tu qui dixisti, Cito exaudi me, et te abstulisti ab omni corpore, ab omni terrena re, ab omni desiderio saeculari, ut diceres Deo, Multiplicabis me in anima mea? Adhuc explana quid desideres, Multiplicabis me, inquit, in anima mea, virtute. Expressum votum, expressum desiderium, ab omni confusione circumcisum. Si diceret, Multiplicabis me; terrena nescio quae cogitares: addidit, in anima mea. Rursus, ne in anima vitia cogitares, addidit, virtute. Nihil est quod amplius a Deo desideres, si vis bona et vera fronte dicere, Cito exaudi me.
9 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae. Ita fiet, et ita fit, et quotidie fit; et ostenditur non frustra dictum, nisi quia erat futurum. Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae. Sed et ipsi cum tibi confitentur, cum laudant te, non terrena desiderint a te. Quid enim reges terrae desideraturi sunt? Nonne iam habent ipsum imperium? Quidquid amplius desideraverit homo in terra, usque ad imperium est desiderium eius. Quid amplius potest? Altior sublimitas necessaria est. Sed fortasse quanto altior, tanto periculosior. Ideoque reges quanto sunt in maiore sublimitate terrena, tanto magis humiliari Deo debent. Utquid faciunt? Quoniam audierunt omnia verba oris tui! O Domine, omnia verba oris tui! Nescio in qua gente abscondita erant Lex et Prophetae, omnia verba oris tui. Sed in gente Iudaeorum sola erant omnia verba oris tui: quam gentem laudans Apostolus ait, Quid ergo amplius est Iudaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei . Ibi erant verba Dei. Sed da mihi illum Gedeon quemdam sanctum virum tempore Iudicum; videte quale signum petivit a Domino: Ponam, inquit, vellus in area; compluatur vellus, area sicca sit. Et factum est: complutum est vellus solum, area sicca erat. Petiit iterum signum: Area tota compluta sit, et solum vellus siccum inveniatur. Et hoc factum est: compluta est area, sicco vellere. Primo complutum vellus, sicca area; postea compluta area, sicco vellere. Quid vobis videtur area, fratres? Nonne orbis terrarum? Quid vellus? Tanquam gens Iudaea in medio orbe terrarum, habens gratiae sacramentum, non in manifestatione, sed in nube secreti, tanquam in velamento pluviam in vellere. Venit tempus quando revelaretur pluvia in area; manifestata est, non operta. Factum est ergo quod dictum est, Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae; quoniam audierunt omnia verba oris tui. Quid est, Israel, quod abscondebas? quamdiu abscondebas? Expressum est vellus, et exiit de te pluvia. Solus Christus suavitas pluviae: ipsum solum non agnoscis in Scripturis, propter quem factae sunt Scripturae. At vero omnes reges terrae confiteantur tibi, Domine; quoniam audierunt omnia verba oris tui.
10 Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini. Cantent in viis Domini reges terrae. In quibus viis cantent? De quibus supra dictum est, In misericordia tua et veritate tua; quoniam universae viae Domini misericordia et veritas. Non ergo sint reges terrae superbi, sed humiles sint. Tunc cantent in viis Domini, si humiles sint: ament, et cantabunt. Novimus viatores cantatores; cantant, et pervenire festinant. Sunt cantica mala tanquam veteris hominis; sed canticum novum pertinet ad hominem novum. Ambulent ergo et reges terrae in viis tuis, ambulent et cantent in viis tuis. Quid cantent? Quoniam magna est gloria Domini: non regum.
11 Vide quomodo reges voluit cantare in viis, humiliter portantes Dominum, non se extollentes adversus Dominum. Nam si se extulerint, quid sequitur? Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit. Volunt ergo reges respici? Humiles sint. Quid? si se extulerint in superbiam, latere ipsius oculos possunt? Ne forte quia audisti, humilia respicit, superbus velis esse, et dicas in anima tua: Humiles respicit Deus, me non respicit; faciam quod volo. Quis enim me videt? hominem latet; Deus non vult me videre, quia humilis non sum, ille autem humilia respicit: quod volo facio. O importune, numquid hoc diceres, si scires quid amare deberes? Ecce si nolit te videre Deus, hoc ipsum non times, quia te non vult videre? Si salutes aliquem maiorem patronum tuum, et intentus in aliud non te videat, quomodo tibi anima dolet? Si autem Deus te non videat, securum te putas? Non te videt Salvator, et videt depraedator. Et tamen et ipse te Deus videt. Non te putes non videri; imo roga ut merearis videri a quo videris. Dictum est enim: Oculi Domini super iustos. Quia non super iniustos, faciant ergo quod volunt iniusti: Oculi Domini super iustos. Sequatur adhuc: Et aures eius ad preces eorum. Iniusti ergo qui securos se putabant, quia non erant oculi Domini super eos, non timent, quia non sunt et aures eius ad preces eorum? Nonne melius et oculi eius super nos, et aures eius ad preces nostras? Sed cum facis ea super quae non vis esse oculos Domini, non mereris precibus tuis et aures Domini; et tamen male faciendo, a te non avertis oculos Domini. Quid enim ibi sequitur? Vultus autem Domini super facientes mala. Sed ad quid? Ut perdat de terra memoriam eorum. Vides te videri? vides te latere non posse? Cum ergo quidquid feceris videaris, quare hoc non facis unde placere merearis? Ergo et hic quid? Quoniam magna est gloria Domini; quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit. Excelsa autem quasi non respicit: humilia enim respicit. Excelsa, quid? A longe cognoscit. Quid sibi ergo praestat superbus? Ut a longe videatur; non ut non videatur. Nec putes te ideo securum esse debere, quod minus bene te videt, qui a longe te videt. Tu enim quod a longe vides, non bene vides: Deus etsi a longe te videt, perfecte te videt, et tecum non est. Hoc agis, non ut minus perfecte videaris; sed ut non sis cum illo a quo videris. At vero humilis quid sibi praestat? Prope est Dominus his qui obtriverunt cor. Erigat se ergo superbus, quantum voluerit; certe in alto habitat Deus, in coelo est Deus: vis tibi propinquet? Humilia te. Nam tanto a te erit altior, quanto tu elatior: Excelsa autem a longe cognoscit.
12 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Verum est: in quacumque tribulatione fueris, confitere, invoca; liberat te, vivificat te. Sed tamen aliquid hic debemus melius intelligere, quo iam familiarius inhaereamus Deo, dicamusque illi, Cito exaudi me. Dixerat enim, Excelsa a longe cognoscit: et excelsa superba non norunt tribulationem. Non norunt, inquam, tribulationem de qua dicitur alio loco, Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi. Quid enim magnum, si tribulatio te inveniat? Si aliquid potes, tu inveni tribulationem. Et quis est, inquis, qui inveniat tribulationem? aut quis illam vel quaerat? In medio tribulationis es, et nescis? Vita ista parva tribulatio est? Si non est tribulatio, non est peregrinatio; si autem peregrinatio est, aut parum patriam diligis, aut sine dubio tribularis. Quis enim non tribuletur, non se esse cum eo quod desiderat? Sed unde tibi non videtur ista tribulatio? Quia non amas. Ama alteram vitam, et videbis quia ista vita tribulatio est: quacumque prosperitate fulgeat, quibuslibet deliciis abundet atque circumfluat; quando nondum est illud gaudium sine ulla tentatione certissimum, quod nobis in fine servat Deus, sine dubio tribulatio est. Ergo intelligamus et huius tribulationem, fratres. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Non sic ait, tanquam diceret, Si forte evenerit mihi tribulatio aliqua, liberabis inde me. Sed quomodo? Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; id est, aliter non vivificabis me, nisi in medio tribulationis ambulavero. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Vae ridentibus; beati lugentes : Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me.
13 Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Saeviant inimici; quid possunt facere inimici? Pecuniam tollere, exspoliare, proscribere, in exsilium mittere, doloribus tormentisque cruciare; ad postremum, si permissi fuerint, et occidere: numquid amplius? Tu autem, Domine, super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam: super id quod mihi possunt facere inimici, tu extendisti manum tuam. Non enim inimici possunt me separare a te; tu autem amplius vindicas, quia adhuc differs me: Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam. Saeviat quantum potest inimicus, non me separat a Deo: tu autem, Domine, adhuc me non recipis, adhuc me in peregrinatione conteris, adhuc gaudium dulcedinemque tuam non praebes; nondum inebriasti ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae nondum potasti. Apud te enim est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Sed ecce dedi primitias spiritus, et credidi in te, et servio mente legi Dei; tamen in nobismetipsis adhuc ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Hanc vitam nobis peccantibus dedit Deus, ubi etiam necesse est ut conteratur Adam in sudore et labore vultus sui, cum terra ei tribulos et spinas parit. Numquid aliquis inimicus plus potuit procurare? Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam: sed tamen non ad desperationem. Sequitur enim: Et salvum me fecit dextera tua.
14 Potest et sic intelligi, super iram mimicorum meorum extendisti manum tuam: irascebantur inimici, vindicasti me de inimicis. Peccator videbit et irascetur, dentibus suis frendet et tabescet. Ubi sunt qui dicebant: Pereat nomen Christianorum de terra? Certe aut moriuntur, aut convertuntur. Ergo Super iram inimicorum extendisti manum tuam, quamdiu diceretur quod scriptum est: Inimici mei dixerunt mala mihi, quando morietur et peribit nomen eius? quando delebitur nomen Christianorum de terra? Cum dicunt ista, partim crediderunt, partim perierunt, pauci timidi remanserunt. Quanta ira inimicorum saeviebat, quando sanguis martyrum fundebatur! Quomodo se putabant nomen Christianorum delere de terra! Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Ecce illi qui martyres persequebantur, memorias martyrum inquirunt, aut ubi adorent, aut ubi se inebrient; quaerunt tamen. Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Secundum desiderium salvum me fecit dextera tua. Est quaedam salus in dextera; nam est altera salus in sinistra: salus temporalis et carnalis, in sinistra est; salus aeterna cum Angelis, in dextera est. Ideo iam in ipsa immortalitate positus Christus, dicitur sedere ad dexteram Dei. Non enim Deus habet in seipso dexteram aut sinistram; sed dextera Dei dicitur felicitas illa, quae quoniam ostendi oculis non potest, tale nomen accepit. Hac dextera tua salvum me fecisti, non secundum salutem temporalem. Nam Crispina occisa est; sed numquid deseruit illam Deus? Non illam fecit salvam in sinistra, sed fecit in dextera. Machabaei quanta tormenta perpessi sunt! Tres autem pueri in mediis ignibus deambulando laudaverunt Deum. Illorum salus in dextera, istorum etiam in sinistra. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos; sed semper salvat in dextera. Impios autem plerumque salvat in sinistra, non salvat in dextera. Nam illi qui persequebantur Crispinam, sani erant in corpore: illa occisa est, illi vivunt. Illorum salus in sinistra, illius in dextera: Et salvum me fecit dextera tua.
15 Domine, retribues pro me. Ego non retribuo; tu retribues pro me Saeviant inimici, quantum libet; tu retribues quod ego non possum. Domine, retribues pro me. In ipso capite nostro attendite. Reliquit enim nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius: qui cum malediceretur, non remaledicebat dicens, Domine, retribues pro me: cum iudicaretur, non comminabatur; sed commendabat se illi iudicanti iuste . Quid est, Domine, retribues, pro me? Ego, inquit, non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. Non vosmetipsos vindicantes, charissimi, Apostolus dicit: sed date locum irae. Scriptum est enim, Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Domine retribues pro me.
16 Est hic alius intellectus non negligendus, et forte magis eligendus. Domine Christe, retribues pro me. Ego enim si reddam, rapui; tu quod non rapuisti, solvisti: Domine, retribues pro me. Vide illum retribuentem pro nobis. Venerunt qui tributum exigerent; exigebant tributum didrachmam, id est duas drachmas in uno homine: ventum est ad Dominum, ut solveret tributum; imo non ad ipsum, sed ad discipulos; et dictum est illis: Magister vester non solvit tributum? Illi retulerunt ad eum. Et ille: Reges terrae a quibus exigunt tributum? a filiis suis, an ab alienis? Responderunt: Ab alienis. Ergo, inquit, liberi sunt filii. Sed tamen ne scandalizemus eos, ait Petro, vade, mitte hamum in mare, et qui primus piscis ascenderit, aperi os eius, et invenies staterem; id est duas didrachmas. Stater ponderis genus est, habens quatuor drachmas. Invenies ibi; da illis pro me et te. Domine, retribues pro me. Merito habemus primum piscem hamo captum, hamo comprehensum; primum surgentem de mari, primogenitum a mortuis. In eius ore invenimus duas didrachmas, id est quatuor drachmas: in eius ore invenimus quatuor Evangelia. Istis quatuor drachmis ab exactione huius saeculi liberamur; per quatuor Evangelia debitores non remanebimus: ibi enim peccata nostra omnia solvuntur. Retribuit ergo pro nobis: gratias misericordiae ipsius. Nihil debebat; pro se non reddidit, sed pro nobis reddidit. Ecce, inquit, venit princeps mundi huius, et in me nihil inveniet. Quid est, in me nihil inveniet? Nullum peccatum in me inveniet; quare occidat me, non habet. Sed ut sciant omnes, ait, quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc. Quid est, surgite, eamus hinc? Id est, non necessitate, sed voluntate patior, reddens quod non debeo: Domine, retribues pro me.
17 Domine, misericordia tua in aeternum. Quid desiderem? Non diem hominum. Non laboravi subsequens te, Domine, et diem hominum non concupivi; tu scis. Ecce martyr sancta Crispina si desideraret diem hominum, negaret Christum: Plus hic viveret, sed in aeternum non viveret. Maluit in aeternum vivere, quam paulo amplius temporaliter vivere. Denique Domine, misericordia tua in aeternum; non ad tempus volo liberari. Misericordia tua in aeternum, qua martyres liberasti, et sic cito de hac vita abstulisti. Domine, misericordia tua in aeternum.
18 Opera manuum tuarum ne despicias. Non dico, Domine, Ne despicias opera manuum mearum; non me iacto de operibus mei. Exquisivi, quidem Dominum manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus; sed tamen non commendo opera manuum mearum: timeo ne cum inspexeris, invenias plura peccata quam merita. Hoc solum rogo, hoc dico, hoc impetrare desidero: Opera manuum tuarum ne despicias. Opus tuum in me vide, non meum; nam meum si videris, damnas; tuum si videris, coronas. Quia et quaecumque sunt bona opera mea, abs te mihi sunt, et ideo tua magis quam mea sunt. Audio quippe ab Apostolo tuo: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis. Ergo, sive in eo quod homines sumus, sive in eo quod ex nostra impietate mutati et iustificati sumus, Domine, opera manuum tuarum ne despicias.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXVI. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXXVIII. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 137